Per i 1012 anni di Castelpoggio pubblichiamo il testo originale dell'atto notarile tratto dal Codice Pelavicino, che rappresenta, la permuta di beni, primo documento storico in cui viene citato Castelpoggio (casa Poici).
997, marzo 30, ind. II.
In nomine domini dei et salvatoris nostri Ihesu Xristi. Tercius Otto, gratia dei, imp. augustus, anno imperii eius domino propitio secundo, tertio Kal. aprilis, ind. XI. Commutacio bone fidei noscitur esse contractum ut vicem eniptionis obtineat firmitatem eodemque nexum obligant contrahentes. Placuit itaque bona contra voluntatem inter dom. Gotefredus ep. sancte Lun. ecclesie nec non et Bonizo presbiter de ordine ipsius ecclesie et filius q. Martini, qui professus est ex natione sua legem vivere Longobardorum, ut in dei nomine debeant dare, sicut et a presenti dederunt ac tradiderunt vicissim sibi unus alteri commutationis nomine; in primis dedit ipse dom Gotefredus ep. ipsius ep. eidem Bonizoni presbitero in commutationis nomine id est una petia de terra cum in parte monte et frascario iuris ipsius ep. quibus esse videtur in loco et fiindo ubi monte Volpilione dicitur et est per mensura jiista jug'es letritimas sex, coherent ei de dues partes terra Corficianese de tercia parte de casa Poici, da quarta parte fine terra Avenzese sibeque (sic) alii sunt coherentes infra iste coherencie predicta mensura in integfrum. Et ad viceni recepii ipse doni. Gotefredus ep. a parte predicti ep. ab eodem Bonizo presb. commutationis nomine meliorata et ampliata res, sicut lex habet, ideo sunt mansos tres et peiies dues de terra arabile iuris ipsius Bonizonis presbiteri, quibus sunt positis duos mansos in loco ubi dicitur Vulporio, tercio in loco ubi dicitur Canapariolo et ipse ambes peties de terra una infra civitatem Lune, alia foris prope muro civitatis in subto sancto Petro, iam dictos ambos mansos in predicto loco Wulporio regitur per Stancio massario et est per mensura insta... Ut ordo legis deposcit et ad hanc providendum commutatione accesserunt super ipsis rebus ad providendum id sunt Rainardus presbiter et Ioh. prepositus seu loh. custos ipsius ep. missos eidem domni Gotefredi ep. ab eo directis una simul cum bonos hom extimatores qui ipsas res estimarent, id sunt Ingo filius Otberti et Cunimundo filius q. Benzoni seu Selveradi filius q. Enzoni....
Actum in curte Carraria feliciter.
Gotefredus ep. in hac commutationis pagina a me facta subscripsi.
Rainardus S. Lun. Eccl presbiter missus fui ut supra.
Ego lohaiines et pp. missus fui ut supra.Ego Ingo super ipsis rebus accessi et estimavi.
Ego Cunimundo super ipsis rebus accessi et estimavi ut supra.
Signum manibus Sigezoni et Gisoni. lege viventes lan gobardorum testes. Signum manibus Bonizoni filius q. Eldeberti et Veneni filius q. Martini seu Petri filius q. item Petri omnes leges Romana viventes testes. Ego Berardus not. et judex sacrii palatii scriptor huius cartule commutacionis post tradite compievi et dedi.
Ego Bonabrocha not.s sacri pal. hoc exemplar subscripsi.
Post correlati
Foto e trascrizione del documento tradotto
Approfondimento e storia del documento
La poesie dei mille anni di Alma Vittoria Cordiviola





Ultimi commenti